Roberto conte di Caserta, fa donazione al monastero di S.Pietro.
[Caserta] Dicembre 1172.
IN NOMINE DOMINI NOSTRI IHESU CHRISTI NOS ROBBERTUS DIVINA FAVENTE CLEMENCIA
CASERTANORUM ALIORUMQUE plurium comes nostras ad deum tendere preces confidimus si dignas
nostrorum fidelium peticiones non contempnimus et eosdem fideles nostro beneficio nobis fore credimus
fideliores et in nostro servito promptiores et ceteros ea que benefecerimus arbitratos fidelius nostris
obedire preceptis ea propter sicut nobis actum et congruum est bona nosta voluntate coram nobis
astante basilio casertano iudice nostro fideli et landone de murrone stratigoto aliisque probis viris nostris
fidelibus per hanc paginam damus radimus et concedimus vobis domino Willielmo dei gratia monasterii
sancti petri de pede monts supradicte civitatis venerabili abbati nostro fideli vobis enim pro parte et
vice iam dicti monasterii hoc est heredes quondam riccardi menzonis cum toto eorum patrimonio quod
eis pertinet ad possessionem iam dicti monasterii et tuam tuorumque successorum ad habendum et
possidendum illud firmiter amodo et semper et faciendum exinde ad honorem et ulitatem iam dicti
monasteri omnnia que vobis vel eis placuerint salvo tamen nobis nostrisque heredibus quod sicut alii
homines vestri sacramentum et fidelitatem nobis debeant non enim nobis ex eis aliud reservavimus
quoniam pro supradicta nostra traditione ac concessione dedistis nobis tarenos aureos bonos monete
ama[fi] centum quoniam inter nos ita convenit et neque a nobis neque a nostris heredibus vel
successoribus iudicibus castaldeis vel a quibuscumque nostre rei publice actoribus inde aliquod contrarium vel
molestiam de cetero paciamini sed firmiter et quiete sicut superias legitur ad possionem
honorem et utilitatem prenominati monasterii vos qui supra venerabilis abbas et vestri successores illud
teneatis et possideatis et sub vostra donatione maneat semper Quod si quis forte temerario ausu
hoius nostre traditionis et concessionis violator estiterit sciat se compositurum regales solidos aureos
bonos viginti medietatem nostre camere et medietatem vobis vestrisque successoribus Et hec pagina
de quibus con[tin]et semper firma et inviolata consistat Ut autem hec nostra tradito et concessio
verius credatur et firmius observetur manu propria subsignando corroboravimus Et tibi stantioni clerico
et notario nostro fideli in anno dominice incantationis Millesimo centesimo septuagesimo secundo et
septimo, anno secundi domini nostri Willielmi dei gratia sicilie ducatus apulie et principatus
magnifici regis capue Mense octubris indicitionis sexte qualiter superius dictum est taliter scribere
precepimus. SIGNUM ROBBERTI COMITIS. EGO QUI SUPRA BASILIUS IUDEX.