Roberto conte di Alife, dona alla chiesa di San Bartolomeo Apostolo due pezzi di terra situati nei confini della città di Alife in località Arquata.
Alife, 13 luglio 1106. Atenolfus notarius. La pergamena risulta perduta. Una volta esistente nell'archivio vescovile di Caiazzo.
In nomine Sanctae et Individuae Trinitatis. Rodberti divina favente clementia Alifanorum atque multorum aliorum Comes. Nostras ad Deum tendere preces considimus, si Ecclesias Christi, qui Nos ad culmen bonoris attingere voluit, de nostris facultatibus ditare non parvipendimus, ac Nos semper in hoc Mundo et in futuro divina custodi protectione precibus Sanctorum, quorum nomine Domino dicatae sunt Ecclesiae, quibus devote aliquid congruum concedimus, confidentia speramus. Iccirco per interventum Amelini Militis nostri fidelis concedimus Ecclesiae Beati Bartholomei Apostoli integrum ius, et pertinentiam, quod michi pertinere videtur de duabus petiis de terra, quae sunt positae in finibus Civitatis Alifa, loco videlicit ubi Arquata dicitur. Prima de ipsis petijs est infra hos fines, et mensuras. A parte Orientis finis cessae haeredum Petri Romaldi jure passus triginta. A parte Meridei finis cessae Cosmani filij quodam Joannis jure passus viginti et septem. A parte Septentrionis finis cessae Joannis filii qu. Matoccii jure passus sexaginta, et unus. Secunda vero petia est infra hos fines et mensuras. A parte Orientis finis laudicate Viae sunt passus quinquaginta, et quatuor. A parte Meridei sunt cessae Peineri filii qu. Petri, et cessae haeredum Aczonii Calderarii jure passus centum quadraginta et quatur. A parte Occidentis finis […] Alifani filii qu. Leonis, et cessae Joannis filii qu. Petri jure passus sexaginta, et duo. A parte Septentrionis finis cessae Landenolfi filii qu. Joannis Judicis jure passus centum quadraginta, et quatuor, totum ad passum justum mensuratum. Ex his autem praedictis petiis de terra qualiter per fines indicatae, et mensuratae sunt cum omnibus inferioribus, et superioribus suis et cum viis suis ibidem intrandi, et exeundi totum praefatum jus, et pertinentiam, quod mihi pertinere videtur ex parte publica concedimus praedictae Ecclesiae habere, et possidere loca, ut neque a nobis, aut nostris haeredibus, vel successoribus, Judicibus, Castaldeis, vel a quibuscumque actoribus nostrae Reipublicae inde aliquid contrarium, vel aliquam molestiam ipsa loca, dicta Ecclesia, et ejus Rectores, atque Custodes habentes, sed firmiter, et quiete […] loca dictae Ecclesiae, et eius Rectores atque custodes tenere, et defendere, ac possidere, et subejus ditione permanere. Quod si quis forte temerario ausu hujus nostrae concessionis violator extiterit, sciat se compositum auri purissimi solidos quingentos, medietatem Camerae nostrae, et medietatem praedictae Ecclesiae, et ejus Rectoribus, atque custodibus. Et haec nostra concessio semper firma, et inconcussa permaneat. Ut autem nostra concessio verius credatur, manu propria subscrivendo corroboravimus. Scripsi Ego Atenolfus notarius ex jussione supradictae Serenissiae Potestatis. In anno millesimo, centesimo sexto Incarnationis Domini nostri Jesu Christi, nec non et in vicesimo anno Comitatus ejusdem gloriosissimi Comitis, die tertio Idus Julij per Indictionem quartedecimae. Actum in Civitate Alife.
† Signum Domini ROBERTI COMITIS.